라틴어 문장 검색

omnesque parietum et soli iuncturae testaceis pulvinis fibulantur, quoniam fere cum in his partibus aedificia rimas egerunt, cava praebent et latebras subterraneis animalibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 13:2)
Reliqua deinde in praedictum locum con-cavum egerendaet adsiduo humoresatianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus immixta putrescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:5)
Cum enim sol in signo Cancri aestivum solstitium facit, in quo est longissimi diei terminus, et inde retrogressum agit ad diminutionem dierum, Pythius eo tempore appellatur, ὡς πύματον θέων, ὅ ἐστι τὸν τελευταῖον δρόμον τρέχων.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 61:2)
Ideo autem his duobus signis quae portae solis vocantur, Cancro et Capricorno, haec nomina contigerunt, quod Cancer animal retro atque oblique cedit, eademque ratione sol in eo signo obliquum, ut solet, incipit agere retrogressum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 63:1)
sed quinque et contra mundum feruntur, et cum mundo quando retrogradi sunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7428)
quidam cavos dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5174)
semper vel retrogradi vel stationarii singulis revolutionibus feruntur in antecedentia.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 63:14)
Nam Cometae qui progrediuntur secundum ordinem signorum sunt omnes, sub exitu apparitionis, aut solito tardiores aut retrogradi, si Terra est inter ipsos & Solem, at justo celeriores si Terra vergit ad oppositionem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:2)
& justo tardiores vel retrogradi si Terra sita est ad contrarias partes.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:4)
Contingit hoc maximè ex motu Terrae in vario ipsius situ, perinde ut fit in Planetis, qui, pro motu Terrae vel conspirante vel contrario, nunc retrogradi sunt, nunc tardiùs moveri videntur, nunc verò celeriùs.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 39~40 13:5)
ne tamen haec dici possit fiducia mendax stultaque credulitas nostra fuisse, cave, constantique fide veterem tutare sodalem, qua licet et quantum non onerosus ero.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 414)
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 68:1)
nam cum Aeolus a lunone rogatus cavum conversa cuspide montem in latus, ac venti velut agmine facto . . . ruunt, apparet, quanta sit futura tempestas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 172:2)
finditur etiam spiritus obiectu aliquo sicut lapillo tenues aquae, quarum cursus etiamsi ultra paulum coit, aliquid tamen cavi relinquit post id ipsum quod offenderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 168:1)
Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 1, scene 288)

SEARCH

MENU NAVIGATION